Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quæri solet. 1 LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit prælicenter. 2 Nam et mendicimonium dicit et moechimoniummechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, 3 manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat: manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat. 4 Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis: Tóllet bona fide vos Orcus nudasnuidas in catómum. 5 Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quæ ad lavandum sint data, et: coicior (inquit) in fullónicam, et: Quid próperas? ecquid præcurris, caldónia? 6 Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones, 7 item in Compitalibus: malas malaxavi, 8 item in Cacomnemone: Hic est (inquit) Íillelle gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África Vénientem excepísse tibi narrávi, item in mimo, 9 qui inscribitur NataliciusNatalicilus, cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium: Induis (inquit) cápitium tunicaé pittacium. 10 Præterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit. 11 Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi. 12 Item in NecyomantiaNecyomnantia cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi hæc sunt: Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio; Séx ædiles viderat. 13 Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Græco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. 14 Verba ex eo mimo adposui: Quíd est ius iurandum? emplastrum æris álieni.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
