Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi. 1 GNÆO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est. 2 Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiæ tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν—sic enim Varro ipse appellat—, ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret. 3 Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quæ sunt in libro Epistolicarum Quæstionum quarto, in quibus litteris, quoniam quæ ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eamearn rem ducentia. 4 Primum ibi ponit qui fuerint per quos more maiorum senatus haberi soleret eosque nominat: dictatorem, consules, prætores, tribunos plebi, interregem, præfectum urbi, neque alii præter hos ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quotiensque usus venisset ut omnes isti magistratus eodem tempore Romæ essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait, 5 deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemviros, quibus imperium consulare tum esset, item triumviros reipublicæ constituendæ causa creatos ius consulendi senatum habuisse. 6 Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi ne senatusconsultum fieret ius fuisse iis solis qui eadem potestate qua ii qui senatusconsultum facere vellent maioreve essent. 7 Tum adscripsit de locis in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmavitque, nisi in loco per augurem constitute, quod templum appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quæ id quoque scriptum reliquit, non omnes ædes sacras templa esse ac ne ædem quidem Vestæ templum esse. 8 Post hæc deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non fuisse, opus etiam censorium fecisse existimatos per quos eo tempore senatusconsultum factum esset. 9 Docet deinde inibi multa: quibus diebus habere senatum ius non sit; immolareque hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset, de rebusque divinis prius quam humanis ad senatum referendum esse; tum porro referri oportere aut infinite de republica aut de singulis rebus finite; senatusque consultum fieri duobus modis: aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas; singulos autem debere consuli gradatim incipique a consulari gradu. Ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui princeps in senatum lectus esset; tum autem, cum hæc scriberet, novum morem institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur quem rogare vellet qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset. 10 Præter hæc de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda senatori qui, cum in senatum venire deberet, non adesset. 11 Hæc et alia quædam id genus in libro quo supra dixi M. Varro epistula ad Oppianum scripta executus est. 12 Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere, aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum convenire videtur cum eo quod Ateius Capito in Coniectaneis scriptum reliquit. 13 Nam in libro VIIII. Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis quæ per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse Capito verum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco plenius accuratiusque nos memini scribere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
