Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. 1 LEÆNAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit. 2 Verba ex eo libro hæc sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα, ἐὸν ἰσχυρὸν καὶ θρασύτατον, ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας. 3 Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt: 4 Εἱστήκει, ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν, Ὧι ῥά τε νήπιʼ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ Ἄνδρες ἐπακτῆρες. Item alio in loco idem significat: 5 Πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος, Ὧι ῥά θʼ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσῃ ἀνήρ Ὕλης ἐκ πυκινῆς. 6 Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit. In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
