Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 12, cap. 7

a Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit. 1 AD Cn. Dolabellam, proconsulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnæa est. 2 Eadem mulier virum et filium eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris, ex viro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent. 3 Idque ita esse factum, controversia non erat. Dolabella retulit ad consilium. 4 Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset. Dolabella eamear rem Athenas ad Ariopagitas, 5 ut ad iudices graviores exercitatioresque, reiecit. 6 Ariopagitæ, cognita causa, accusatorem mulieris et ipsam quæ accusabatur centesimo anno adesse iusserunt. 7 Sic neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque quæ digna venia fuit. 8 Scripta hæc historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑