Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. 1 VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque duræ et inlepidæ, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia. 2 Nova autem videri dico etiam ea quæ sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta. 3 Est adeo id vitium plerumque seræ eruditionis, quam Græci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romæ, nobis præsentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina præditus, cum apud præfectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit. 4 Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. 5 Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quæ Astraba inscripta est, positum esse. 6 Item flocces audierat prisca voce significare vini fæcem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Cæcilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. 7 Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, prætor, inquit, subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur? Atque id voce magna ter quaterve inclamavit: bovinator est. 8 Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens: 9 Non enim Lucilium, inquit, legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit? Est autem in Lucili XI. versus hic: Si tricosus bovinatorque ore improbus duro.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
