Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Fluminum, quæ ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. 1 OMNIUM fluminum quæ in maria qua imperium Romanum est fluunt, quam Græci τὴν εἴσω θάλασσαν appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. 2 Varro autem cum de parte orbis quæ Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terræ fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro æmulum. Histros enim quoque in Europa fluit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
