Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. 1 An eo quod est ago et egi, verba sunt quæ appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi. 2 Hæc quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur. 3 Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quæ sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus? Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia præteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito; ungo unctus, unctito; scribo scriptus, scriptito; moveo motus, motito; pendeo pensus, pensito; edo esus, esito; dico autem dictus dictito facit; gero gestus, gestito; veho vectus, vectito; rapio raptus, raptito; capio captus, captito; facio factus, factito. Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
