Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod præpetes Dædali pennas dixit; atque inibi quid sint aves præpetes et quid illæ sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 1 DÆDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna, Præpetibus pennis ausus se credere cælo. 2 In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus pennis præpetibus quasi inproprie et inscite dictum. 3 Nampræpetes, inquit, aves ab auguribus appellantur, quæ aut opportune prævolant aut idoneas sedes capiunt. 4 Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Dædali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente. 5 Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid præpetes essent se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem præpetem appellavit in hoc versu: Dum dat vincendi præpes Victoria palmam. 6 Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Dædali, sed longe diversius: Brundisium (inquit) pulcro præcinctum præpete portu? 7 Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus. 8 Nam quoniam non ipsæ tantum aves quæ prosperius prævolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, præpetes appellantur, idcirco Dædali pennas præpetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat. 9 Locos porro præpetes et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit: præpetibus sese pulcrisque locis dant. 10 Avibus autem præpetibus contrarias aves inferas appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: Discrepat dextra sinistræ, præpes inferæ. 11 Ex quo est coniectare præpetes appellatas quæ altius sublimiusque volitent, cum differre a præpetibus Nigidius inferas dixerit. 12 Adulescens ego Romæ, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quæreretur et mentio præpetum avium facta esset, Erucio Claro præfecto urbi dicere, præpetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quæ ingentibus alis patulæ atque porrectæ prævolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit: Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
