Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. 1 Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Græci αἰσθήσεις appellant, quædam animalium alia alio carent et aut cæca natura gignuntur aut inodora inauritave. 2 Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus. 3 Verba ex libro eius, quem Περὶ Μνήμης composuit, hæc sunt:Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
