Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 6

a De coronis militaribus; quæ sit earum triumphalistriumnphalis, quæ obsidionalis, quæ civica, quæ muralis, quæ castrensis, quæ navalis, quæ ovalis, quæ oleaginea. 1 MILITARES coronæ multæ et variæ sunt. 2 Quarum quæ nobilissimæ sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ; 3 est ea quoque corona quæ ovalis dicitur, est item postrema oleaginea, 4 qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant. Triumphales coronæ sunt aureæ, 5 quæ imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. 6 Id vulgo dicitur aurum coronarium. 7 Hæc antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptæ. 8 Obsidionalis est, quam ii qui liberati obsidione sunt dant ei duci qui liberavit. 9 Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur. 10 Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset. 11 Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitæ salutisque perceptæ dat. 12 Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Cæcilii: † Advehuntur, (inquit), cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem! 13 Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicæ coronæ negat concessum. 14 Tiberium tamen Cæsarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit. 15 Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinæ coniuratio detecta vindicataque. 16 Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui primusprirus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. 17 Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet. 18 Navalis est, qua donari solet maritimomaritino proelio qui primus in hostium navem armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est. 19 Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent. 20 21 Ovalis corona murtea est; ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant. Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iustoilusto hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit. 22 Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. 23 Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur. 24 Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis: 25 Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent? 26 Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant. 27 Prætereundum non est quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑