Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastæ Martiæ movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiæ succidaneæ, quid item porca præcidanea ; et quod Capito Ateius ferias præcidaneas appellavit. 1 UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse. 2 Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret. 3 Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quæri solet quid verbum id significet. 4 In Plauti quoque comoedia quæ Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus: Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam, Ut meum tergum tuaé stultitiæ súbdas succidaneum? 5 Succidaneæ autem hostiæ dicuntur, æ littera per morem compositi vocabuli in i litteram tramutata quasi succædaneæ, 6 appellatæ, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliæ post easdem ductæ hostiæ cædebantur; quæ quia, prioribus iam cæsis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneæ nominatæ, littera i scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere. 7 Eadem autem ratione verbi præcidaneæ quoque hostiæ dicuntur quæ ante sacrificia sollemnia pridie cæduntur. 8 Porca etiam præcidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant. 9 Sed porcam et hostias quasdam præcidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias præcidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est. 10 Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio iurelure composuit, scripsi: Tib. Coruncanio pontifici maximo feriæ præcidaneæ in atrum diem inauguratæ sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriæ præcidaneæ essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
