Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 20, cap. 6

a Quæsitum atque tractatum utrumn siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum. 1 PERCONTABAR Apollinarem Sulpicium, cum eum Romæ adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur habeo curam vestri aut misereor vestri et iste casus vestri eo in loco quem videretur habere casum rectum. 2 Is hic mihi ita respondit: Quæris, inquit, ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quæstione. Videtur enim non vestri oportere dici, sed vestrum, sicuti Græci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius vestrum dicitur quam vestri et habet casum nominandi, quem tu rectum appellasti, vos. 3 Invenio tamen, inquit, non paucis in locis nostri atque vestri dictum, non nostrum aut vestrum. L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo: Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito nobis id continget. 4 Terentius in Phormione: Ita plérique ingenió sumus omnes, nóstri nosmet paénitet. 5 Afranius in togata: Nescío qui nostri míseritust tandém deus. 6 Et Laberius in Necyomantia: Dum diútius retinétur, nostri oblitus est. 7 Dubium porro, inquit, non est, quin eodem hæc omnia casu dicantur: nostri pænitet, nostri oblitus est, nostri misertus est, quo dicitur: mei pænitet, mei misertus est, mei oblitus est. 8 Mei autem casus interrogandi est, quem genetivum grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est ego; huius deinde plurativum est nos. Tui æque declinatur ab eo, quod est tu; huius itidem plurativum est vos. 9 Sic namque Plautus declinavit in PseuduloPseudolo in hisce versibus: Si ex té tacente fíeri possem cértior, Ere, quaé miseriæ té tam misere mácerent, Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens: Mei té rogandi et tís respondendí mihi. Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego. 10 Itaque si dicere velis patrem mei pro patrem meum, quo Græci modo τὸν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit labori mei pro labori meo. 11 Hæc autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus misereri vestrum dixit et qua M. Cicero contentio vestrum et contentione nostrum dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba hæc posuit: C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicæ miserebitur! Cur igitur Terentius pænitet nostri, non nostrum, et Afranius nostri miseritus est, non nostrum? 35 Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quædam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est vestrorum provestrum, ut in Plauti MustellariaMostellaria in hoc versu: Vérum illud esse máxima párs vestrorum intéllegit, cum vellet maxima pars dicere vestrum, ita nonnumquam vestri quoquc dictum est pro vestrum. 13 Sed proculprocu dubio qui rectissime loqui volet vestrum potius dixerit quam vestri. 14 Et idcircoideirco inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: Sæpe maiores vestrum miseriti plebis Romanæ, vestrum obleverunt et vestri superscripserunt. Ex quo in plures libros mendæ istius indoles manavit. 15 Hæc memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑