Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 6

a Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id dicunt respondeatur. 1 NONNULLI grammatici ætatis superioris, in quibus est Cornutus Annæus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus: Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto A! timidos nautas canibus lacerasse marinis; 2 vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantæ atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint. 3 Item aliud huiuscemodi reprehendunt: Quis aut Eurysthea durum Aut inlaudati nescit Busiridis aras? Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset. 4 Item aliud verbum culpaverunt: Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria. 5 Sed de verbo vexasse ita responderi posse credo: Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est vehere, in quo inest vis iam quædam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est. 6 Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quæ a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est. 7 M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achæis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret; vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut sævitiæ aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV. 8 In Verrem: Quæ ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris prædonibus vexata esse videatur. 9 De inlaudato autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tamtan efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: Πολλάκι τοι 10 Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpæ privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutæ virtutis; inlaudatus quoque igitur 11 finis est extremæ malitiæ. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud: Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι. 12 Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. 13 Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem. 14 Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem 15 κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur: 16 Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, laudari dicitur, quod est nominari. 17 Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, 18 sicuti quondam a communi consilio Asiæ decretum est uti nomen eius qui templum Dianæ Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret. 19 Tertium restat ex is quæ reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit. 20 Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quæ in serpentium pisciumve coriis visuntur. 21 Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat, 22 et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis. 23 Accius in Pelopidis ita scribit: Éius serpentis squámæ squalido aúro et purpurá pertextæ. 24 Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur. 25 Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑