Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Ælius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi proprietatePropriictate, quemqueln, cum ederet, cornuin esse copiæ dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissimavanisima. 1 ÆLIUS MELISSUS in nostra memoriamemorial fuit Romæ summi quidem loci inter grammaticosgranimaticos id temporis; sed maiore in litteris erat iactantiaiactintia et σοφιστείᾳ quam opera. 2 Is præter alia quæ scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est editusedits, doctrinæ inclutæ. 3 Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebræ ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit? 4 Ex eo libro verba hæc suit: Matrona est quæ semel peperit, quæ sæpius, mater familias; sicuti sus quæ semel peperit, porcetraorcetra, quæ sæpius, scrofa. 5 Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamiliasmatrefamrilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus. 6 Nam de porcetra habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quæ hoc eodem vocabulo inscripta est; 7 sed matronam non esse appellatam nisi quæ semel peperit, neque matrem familiasfarilias nisi quæ sæpius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest. 8 Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quæ in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium 9 dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quæ in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
