Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 17, cap. 6

a Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit. 1 M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: Principio vobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet. 2 Quærebatur, servus recepticius quid esset. Libri statim quæsiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit. 3 Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendæ pecuniæ causa conpellaret. 4 Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. 5 Recepticius enim servus, in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit. 6 Atque id cuivis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito dabat, tum quæ ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, ea recipere dicebatur, sicuti nuncnune quoque in venditionibus recipi dicuntur, quæ excipiuntur neque veneunt. 7 Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu: Postículum hoc recépit, cum ædis véndidit, id est: cum ædis vendidit, particulam quandam quæ post eas ædis erat non vendidit, sed retinuit. 8 Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: Mulier, inquit, et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit, hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. 9 Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat. 10 Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo. 11 Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑