Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Hostiæ quæ dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatæ sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiæ. 1 REDEUNTES ex Græcia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguæ Latinæ litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat. 2 Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de æstu maris. 3 Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis, 4 et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere. 5 Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: Docesne, inquam, nos, magister, cur bidentes dicantur? 6 Bidentes, inquit, oves appellatæ, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret. 7 Posthac, inquam, videbimus an oves solæ, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit: Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit, Bidénti verre, 8 sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem. 9 Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: Oves, inquit, bidentes dictæ, quod duos tantum dentes habeant. 10 Ubi terrarum, quæso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum. 11 Tum ille permotus mili et inritatus: Quære, inquit, ea potius quæ e grammatico quærenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur. 12 Facetias nebulonis hominis risi et reliqui. P. autem Nigidius, in libro quem De extisErtis composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; 13 sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdamquisbusdam ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque. 14 Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quæ per ætatem duos dentes altiores haberent. 15 Verba illius ipsa posui: Quæ bidens est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore ætate in maiorem transcendisse. Hæc Hygini opinio an vera sit, non argui argumentis, sed oculis videri potest.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
