Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace. 1 IN libro M. Tulli, qui est secundus De Gloria, manifestus error est non magnæ rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Ηʹ. 2 Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo. 3 Ita enim scriptum in eo libro est: Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle ut suum tumulum multis etiam post sæculis prætereuntes sic loquantur: Hic situs est vitæ iampridem lumina linquens, Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. Fabitur hæc aliquis, mea semper gloria vivet. 4 Huius autem sententiæ versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
