Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod mulieres Romæ per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem. 1 IN veteribus scriptis neque mulieres Romanæ per Herculem deiurant neque viri per Castorem. 2 Sed cur illæ non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. 3 Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum; 4 edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminæ commune est. 5 Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum; 6 paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
