Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 10, cap. 6

a Multam dictam esse ab ædilibus plebei Appi Cæci filiæ, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. 1 NON in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanæ disciplinæ dignitas inviolabilis. 2 Appi namque illius Cæci filia, a ludis quos spectaverat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam doleret: Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? Certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam, inquit, reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quæ me nunc male miseram convexavit! 3 Ob hæc mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, ædiles plebei, multam dixerunt ei æris gravis viginti quinque milia. 4 Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑