Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a CuiusmodiCuiustnodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. 1 IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio huiuscemodi fuit: 2 ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; 3 inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris præfulgentem. 4 Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et Putasne, inquit, conferri posse ac satis esse Romanis hæc omnia? 5 Tum Poenus, eludens ignaviam inbelliamqueinbelliarnque militum eius pretiose armatorum: Satis, plane satis esse credo Romanis hæc omnia, etiamsi avarissimi sunt. 6 Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest; 7 rex de numero exercitus sui ac de æstimanda æquiperatione quæsiverat, respondit Hannibal de præda.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
