Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eamearn rem versus hic a pueris Romæ urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est. 1 STATUA Romæ in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de cælo tacta est. 2 Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant eamearn rem contrariis religionibus procurare, 3 atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum ædium numquam illustraret. 4 Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut veræ rationes post compertæ monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit. 5 Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur: Malúm consilium cónsultori péssimum est. 6 Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum. 7 Videtur autem versus hic de Græco illo Hesiodi versu expressus: Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
