Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter. 1 PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. 2 Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebræ voluptatisque plenos videret, Nihil interest, inquit, quibus membris cinædi sitis, posterioribusposteriorilus an prioribus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
