Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in lingua Latinam versa. 1 COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quæ nominabat ἐξωτερικά, alia, quæ appellabat ἀκροατικά. 35 Ἐξωτερικά dicebantur, quæ ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur, 3 in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quæque ad naturæ contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant. 4 Huic disciplinæ, quam dixi, ἀκροατικῇ tempus exercendæ dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temereternere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. 5 Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu præbebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, ilium alterum supra ἐωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat. 6 Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim acroatici. 7 Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset: 8 Nam qua, inquit, alia re præstare ceteris poterimus, si ea quæ ex te accepimusaccelimus omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis. 9 Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt. 10 Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi; amavi prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimæ filum tenuissimum: 11 Ἀλέξανδρος Ἀριστοτέλει εὖ πράττειν. Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας, ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς τῶν λόγων· τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθʼ οὓς ἐπαιδεύθημεν λόγους, οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειράαις ἢ ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν. ἔρρωσο. 12 Ἀριστοτέλης βασιλεῖ Ἀλεξάνδρῳ εὖ πράττειν. Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων, οἰόμενος δεῖν αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρήτοις. ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδομένους καὶ μὴ ἐκδεδομένουσ· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς ἡμῶν ἀκούσασιν. ἔρρωσο, Ἀλέξανδρε βασιλεῦ. 13 Hoc ego verbum ξυνετοὶ γὰρ εἰσιν quærens uno itidem verbo dicere, aliud non repperi quam quod est scriptum a M. Catone in sexta Origine: Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
