Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 5

a Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur. 1 IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis æstate anni flagrantissima ego et quidam alii æquales et familiares mei, eloquentiæ aut philosophiæ sectatores. 2 Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus. 3 Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanæ peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare. 4 Hæc quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat. Sed cum bibendæ nivis pausa fieret nulla, profit e bibliotheca Tiburti, quæ tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et Huius saltem, inquit, sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram profligare. 5 In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse eam, quam κρύσταλλον Græci appellant; causaque ibi adscripta est huiuscemodi: 6 Quoniam, cum aqua frigore æris duratur et coit, necessum est fieri evaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare. 7 Id autem, inquit, in ea levissimum est quod evaporatur; manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id, pulsu æris verberatum, in modum coloremque spumæ candidæ oritur. 8 Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret. 9 Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: Διὰ τί τὰ ἀπὸ χιόνος καὶ κρυστάλλων ὕδατα φαὐλά ἐστιν; ὅτι παντὸς ὕδατος πηγνυμένου τὸ λεπτότατον καὶ κουφότατον ἐξατμίζει. σημεῖον δέ, ὅτι ἔλαττον γίνεται ἢ πρότερον, ὅταν τακῇ παγέν. ἀπεληλυθότος οὖν τοῦ ὑγιεινοτάτου, ἀνάγκη ἀεί, τὸ καταλειμόμενον χεῖρον εἶναι. 10 Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo viro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium nivi indixi, alii indutias cum ea varie factitabant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑