Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus. 1 PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratæ secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum. 2 Animadverti enim quosdam hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorei, quam vulgus atrium vocat. 3 C. Ælius Gallus, in libro De Significatione verborumVerhorunm Quæ ad Ius Civile pertinentPertilent secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis ædibus neque partem ædium, sed locum ante ianuamianuaim domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad ædis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta sæpiunt viæ iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita. 4 Quæ porro huic vocabulo ratio sit, quæri multum solet; sed quæ scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt. 5 Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quædam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. 6 Nam vetus et vehemens, alterum ab ætatis magnitudinemnagnitudine compositumcoimlpositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversæ significationis vim capit. 7 Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio. 8 Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. 9 In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra ædis erant. 10 Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores ædium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in domumdoinum intromitterentur. 11 Meminisse autem debebimus id vocabulum non sempersenmper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quæ tamen ita sunt factæ, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii: Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curæ: 12 non enim vestibulum priorem partem domus infernæ esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, vestibulum et fauces, ex quibus vestibulum appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
