Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 5

a Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque. 1 SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quæ non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est. 2 Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut profligare dicerent prodigere et deperdere profligatasque res quasi proflictasproflictaset perditas appellarent, nunc audio ædificia et templa et alia fere multa quæ prope absoluta adfectaque sunt in nrofligato esse dici ipsaque esse iam profligata. 3 Quapropter urbanissime respondisse prætorem, non indoctum virum, barunculo cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit. 4 Nam cum ille, inquit, rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias, tum prætor satis ridicule: An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est. 5 Quod significare autem volunt qui profligatumprofigatum dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus. 6 Eius verba hæc sunt: Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, pæne confectum. 7 Item infra: Nam ipse Cæsar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea quæ per eum adfecta sunt, perfecta reipublicæ tradat? 8 Idem Cicero in Oeconomico: Cum vero adfecta iam prope æstate uvas a sole mitescere tempus est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑