Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 14, cap. 5

a Lis atque contentio grammaticorum Romæ inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius. 1 DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippæ campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominisnorrinis, certationi eorum acerrimæ adfui, cum alter in casu vocativo vir egregi dicendum contenderet, alter vir egregie. 2 Ratio autem eius, qui egregi oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quæcumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut Cælius Cæli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi et similia omnia; sic igitur egregius, quoniam us syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam præcedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco egregi, non egregie, rectius dicetur. Nam divus et rivus et clivus non us syllaba terminantur, sed ea quæ per duo u scribenda est, propter cuius syllabæ sonum declarandum reperta erat nova littera, quæ digammadigarma appellabatur. 3 Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, inscius et impius et sobrius et ebrius et proprius et propitius et anxius et contrarius, quæ us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem. 4 Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur; inscium quoque et impium et ebrium et sobrium insolentiusiiisolentius quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operæ pretium esse eadem istæc diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑