Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De Aristotele et Theophrasto et Eudemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribæ suæ eligentis. 1 ARISTOTELES philosophus, annos iam fere natus duo et sexaginta, corpore ægro adfectoque ac spe vitæ tenui fuit. 2 Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit, orantes obsecrantesque ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque quibus ab eo inbuti fuissent. 3 Erant tunc in eius ludo boni multi, sed præcipui duo, Theophrastus et Eudemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros præstabant; alter ex insula Lesbo fuit, Eudemus autem Rodo. 4 Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum. 5 Postea brevi tempore, cum idem illi qui de magistro destinando petierant præsentes essent, vinum ait quod tum biberet non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quæri debere exoticum, vel Rodium aliquod vel Lesbium. 6 Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset. 7 Eunt, quærunt, inveniunt, adferunt. 8 Tum Aristoteles Rodium petit, degustat: Firmum, inquit, hercle vinum et iucundum. 9 Petit mox Lesbium. Quo item degustato: Utrumque, inquit, oppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος. 10 Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. 11 Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguæ pariter atque vitæ. 12 Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
