Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 9, cap. 4

a De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares. 1 CUM e Græcia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo præpetem appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus. 2 Atque ego avide statim pergo ad libros. 3 Erant autem isti omnes libri Græci miraculorum fabularumque pleni, res inauditæ, incredulæ, scriptores veteres non parvæ auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicæensis et Ctesias et Onesicritus et Philostephanus et Hegesias; 4 ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque tætro erant. 5 Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos ære pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quædam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur. 6 Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimospenitissiimos, qui sub ipsis septentrionibus ætatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione cæli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetæ ferunt; alios item esse homines apud eandem cæli plagam singulariæ velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia; præterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quæ Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere. 7 Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiæ septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, 8 qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes lætiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente hæc omnia, nulli aliæ causæ obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. 9 Item esse in montibus terræ Indiæ homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines, qui monocoli appellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimæ pernicitatis; quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes. 10 Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiæ, corporibus hirtis et avium ritu plumantibusplumnantibus, nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem; 11 Pygmæos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem. 12 Hæc atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneæ scripturæ tædium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitæ pertinentis. 13 Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus ætatis suæ ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna præditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiæ septimo scripsit. 14 Verba igitur hæc, quæ infra posui, ipsius sunt, ex eo libro sumpta, quæ profecto faciunt ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Cænide et Cæneo cantilena. 15 Ex feminis, inquit, mutari in mares, non esse fabulosum. Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusæ fuisset, nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnæ puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque cum proderem hæc. 16 Idem Plinius in eodem libro verba hæc scripsit: Gignuntur homines utriusque sexus, quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nuncnune vero in deliciis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑