Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 6, cap. 4

a Cuiusmodi servos et quam ob causam Cælius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos vendundarivenundari solitos scripserit; et quæ mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum sub corona quid sit. 1 PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil præstaret, Cælius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. 2 Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam præciperent quodnam esset mancipiorum genus; 3 Sicuti, inquit, antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant et idcirco dicebantur sub corona venire. Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos vendundarivenundari, quorum nomine emptori venditor nihil præstaret. 4 Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona vendundarivenundari, quod milites custodiæ causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit. 5 Sed id magis verum esse quod supra dixi, M. Cato in libro quem composuit De Re militariMililari docet. Verba sunt hæc Catonis: Ut populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat quam re male gesta coronatus veniat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑