Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 4

a Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. 1 CUM de constituendo accusatore quæritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur. 2 Id vocabulum quam ob causam ita factum sit, quæri solet. 3 Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine vocabulorumVocabilorum composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit. 4 Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna. 5 Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea quæ didicit quæque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est. 6 Hæc Bassus. Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duæ res quasi cognatæ coniunctæque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causæ reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑