Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 4

a Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat. 1 ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. 2 In his quærit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnæ timor, plerumque alvo statim cita fiant. 3 Item quærit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinæ lacessat. 4 Ac de alvo quidem inter timendum prona atque præcipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant. 5 Is autem, inquit, sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat. 6 De urina celebri, ex igni proximo facta, verba hæc posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγός, ὥσπρ ἥλιος τὴν χιόνα.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑