Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Sulpicius Apollinaris prædicantem quendam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quæstione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior. 1 CUM iam adulescentuli Romæ prætextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quæreremus, in Sandaliario forte apud librarioslibraries fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra præter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianæ lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimæ dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur. 2 Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus prædicaret, tum Apollinaris amplecti venerarique se doctrinas illius dicens: Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum. 3 Hesterno enim die quærebatur ex me quidnam verba hæc eius in quarto Historiarum libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior, 4 eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: At Cn. Lentulus patriciæ gentis; collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit. 5 Quæsitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, tamquamtamqnuam diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines. 6 Tum ille rictu oris labearumquelabeairumque ductu contemni a se ostendens et rem de qua quæreretur et hominem ipsum qui quæreret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quæ proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo quippequilppe Cn. LentuloLentulto stolidior est et vanior qui ignorat eiusdem stultitiæ esse vanitatem et stoliditatem. 7 Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit. 8 Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat. 9 Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur. 10 Nos autem posteaposted ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi dixissentdiissent, mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes; stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam tætros et molestos et inlepidos, quos Græci μχθηροὺς καὶ φορτικούς dicerent. 11 Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
