Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid Menander poeta Philemoni poetæ dixerit, a quo sæpe indigne in certaminibuscertamninibus comoediarum superatus est; et quod sæpissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est. 1 MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus sæpenumero vincebatur. 2 Eum cum forte habuisset obviam, Quæso, inquit, Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis? 3 Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum sæpe vincerent aliquot poetæ ignavissimi. 4 Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt. 5 Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro qui Chronica inscriptus est: Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους πατρός, Πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα Ἐξέλιπε, πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν. 6 Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
