Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam. 1 ANTONIUS Iulianuslulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque iste utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scriptascript omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres. 2 Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii, 3 quam Pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniæ debitio et gratiæ. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit, qui autem debetdlebet, is retinet alienun; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hochioc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiæ non accidisset — Crispum sane, 4 inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiæ fides salva esset. 5 Namque debitio gratiæ et pecuniæ conlata verbum utrubique servari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiæ pecuniæque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur. 6 Cicero autem, inquit, cum gratiæ pecuniæque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiæ rationem redderet, verbum debet in pecunia ponit, in gratia habet subicit pro debet; ita enim dicit: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. 7 Sed id verbum habet cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiæ, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: et qui debet in eo ipso quod debet refert; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. 8 Inmutavit ergo, inquit, et subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatæ non reliquisse et concinnitatem sententiæ retinuisse. Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quæ aput eum adulescentes delecti lectitabant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
