Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæ verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine. 1 RODUM insulam celebritatis antiquissimæ oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux ætatis suæ inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit. 2 Tum ibi in obsidione ædes quasdam publice factas, quæ extra urbis muros cum parvo præsidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat. 3 In eis ædibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem præstantiamque ira percitus Rodiis invidebat. 4 Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: Quæ, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio ædium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. 5 Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
