Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 13, cap. 31

a Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium. 1 LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni cælo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quædam non admodum difficilia, ad quæ conicienda adspirare posse neminem dicebat. 2 Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur accessi et: 3 Nosti, inquam, magister, verbum illud scilicet e Græcia vetus, musicam quæ sit abscondita, eam esse nulli rei? Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam dicas mihi. 4 Lege, inquit, tu mihi potius quæ non intellegis, ut ea tibi ego enarrem. 5 Quonam, inquam, pacto legere ego possum quæ non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quæ legero, et tuam quoque impedient intentionem. 6 Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatæ, luculente scriptum. 7 Accipit autem inconstantissimo vultu et mæstissimo. Sed quid deinde dicam? 8 Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi. 9 Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat. 10 Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos ægros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis, revise ad me et librum istum tibi totum legam. 11 Recte, inquam, sit oculis, magister, tuis; 12 sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: caninum prandium in hoc loco quem legisti quid significat? 13 Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quæstione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quæris; talia ego gratis non doceo. 14 Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba hæc sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant κιρρόν, et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum? 15 Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quæsivimus. 16 Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. 17 Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus—et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus —nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. Refrigerare id dicit quod Græce ψύχειν dicitur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑