Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 30

a Quid observatum sit in undarum motibus, quæ in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque. 1 Hoc sæpenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem cæli regione ær fluit, faciunt in mari austri atque Africi. 2 Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. 3 At non idem fit flante austro vel Africo; quibus iam nihil spirantibus undæ tamen factæ diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillæ sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. 4 Eius rei causa esse hæc coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore cæli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi præcipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quæ tantisper erutæ volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet. 5 Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme æquoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper læsæ, sed propulsæ in adversum aquæ, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. 6 Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. 7 Nam de austri flatibus ita scripsit: Ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ, contra autem de boreaborca, 8 quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo: Καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων. 9 Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici. Id enim significat verbum ὠθεῖ,, sicut alio in loco: Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον. 11 Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et cæruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum præcerperemus, notavi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑