Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Non hactenus esse faciem qua vulgo dicitur. 1 ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quæ cuimodi sint non didicerint. 2 Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Græci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quædam corporis totius, a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. 3 Itaque Pacuvius in tragoedia, quæ Niptra inscribitur, faciem dixit hominis pro corporis longitudine: ætate (inquit) íntegra, Feróci ingenio, fácie procerá virum. 4 Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum facies dicitur. Nam montis et cæli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur. 5 Sallustii verba sunt ex Historia secunda: Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet. 6 Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo faciem pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti hæc sunt: Set eárum nutrix quá sit facie mi éxpedi.— Statúra non magna córpore aquilost. — Ipsa east.— Specié venusta, óre atque oculis pérnigris.— Formám quidem hercle vérbis depinxtí probe! 7 Præterea memini Quadrigarium in undevicesimo faciem pro statura totiusque corporis figura dixisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
