Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 9, cap. 3

a Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. 1 PHILIPPUS, Amyntæ filius, terræ Macedoniæ rex, cuius virtute industriaque Macetæ locupletissimo imperio aucti gentium nationumquenationunique multarummultarur potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Græciæ cavenda metuendaque inclitæ illæ Demosthenis orationes contionesque vocificant— 2 is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. 3 Feruntur adeo libri epistularum eius, munditiæ et venustatis et prudentiæ plenarum, velut sunt illæ litteræ quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit. 4 Ea epistula, quoniam curæ diligentiæque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos. 5 Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci contigit temporibus vitæ tuæ. Spero enim fore ut eductus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum nostrarum susceptione. 6 Ipsius autem Philippi verba hæc sunt: Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν. Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γάρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχῆς.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑