Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quæ reprehenderat, responderimus. 1 CIVITAS Rodiensis et insulæ opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est. 2 Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam sæpe missis id bellum inter eos componere. 3 Sed, ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem adversus populum Romanum adiutarent. 4 Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. 5 At ubi Perses victus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea quæ conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. 6 Legati postquam Romam venerunt et in senatum intromissi sunt, verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiæ rogari coeptæ; 7 cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgitexurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quæ et seorsum fertur inscriptaque est Pro Rodiensibus et in quintæ Originis libro scripta est. 8 Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte ætate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. 9 Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit. 10 Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. 11 Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. 12 Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγως, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque lætitia rerum prospere gestarum de statu mentis suæ deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. 13 In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causæ suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare. 14 Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba hæc sunt: Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnæ curæ est, quod hæc res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve hæc lætitia nimis luxuriose eveniat. Advorsæ res edomant et docent quid opus siet facto, secundæ res lætitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque uti hæc res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus. 15 Quæ deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili ad purgandum est. Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suæ gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent. 16 Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatumdepugnaturm est, neque regem Persen vinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostræ contumeliæ causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, ne si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suæ causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contræontra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi. 17 Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. 18 Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate præstanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti. 19 Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum præcipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua præter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est. 20 At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur, ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut, fieri iam coepto, differendum est, tum qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit. 21 Iamdudum enim negotia, pericula ipsa rerum communia consiliis eos capiendis conciliant et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam. 22 Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur. 23 Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis calumniatur. 24 Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suæ professio, non Rodiensium culpæ confessio. 25 In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel maximemaxine æquum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt. 26 Postea verba hæc ex eadem oratione ponit: Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus? 27 Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim potuit: Occupabimus certe; nam, si non occupaverimusoccupaverimnus, opprimemur incidendumque erit in insidias a quibus ante non caverimus. 28 Recteque, inquit, hoc vitio dat Lucilius poetæ Euripidæ, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor hisce adeo eum verbis eluserit: Εἰ γάρ γάρ σʼ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις, Χρὴ καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν. 29 At hoc enim, inquit, plane stultitiæ plenum est, eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias quod velis. 30 Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanæ vitæ negotia et actiones et officiaofiicia vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnæ gladiatoriæ. 31 Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnæ hæc proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit. 32 Hominum autem vita non tam iniquis neque tam indomitisindoimitis necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis. 33 Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut sæpe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit. 34 Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentisargutnentis parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Græcorum sophistarum sollertiis. 35 Nam cum obiceretur, inquit, Rodiensibus quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent, induxisseque eum dicit quam dialectici ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque, neminem qui male facere voluit plecti æquum esse, nisi quod factum voluit etiam fecerit. 36 Verba autem ex ea oratione M. Catonis hæc sunt; Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit hostes voluisse fieri. Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad sese attineat, æquum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim. 37 Deinde paulo infra dicit: Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quæ dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiæ, multa esto; si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto? Atqui nos omnia plura habere volumus et id nobis impune est. 38 Postea ita dicit: Sed si honorem non æquum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere? 39 His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime non fuissent. 40 Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari posse quin alia causa in præmio sit, alia in poenis. 41 Nam beneficia, inquit, promissa opperiri oportet neque ante remunerari quam facta sint, iniurias autem imminentis præcavisse iustum est quam expectavisse. 42 Summa enim professio stultitiæ, inquit, est, non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi quæ facta sunt infecta fieri non possunt, poeniantur. 43 Hæc Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; 44 sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis præfulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicæ consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur. 45 Ac primum ea non incallide conquisivit, quæ non iure naturæ aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendæ aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri præfinito. 46 In quibus rebus quod prohibitum est fieri quidem per leges non licet; velle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est. 47 Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat, neque tenues istas et enucleatas voluntatum in rebus illicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum summa ope nititur, ut causa Rodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut æqua iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem. 48 Superbiæ quoque crimen, quod tunc præter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit. 49 Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea prætermisit: 50 Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos? 51 Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent. 52 Præterea animadvertere est, in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiæque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicæ ostentat, nuncnune clementiæ, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicæ commonefacit. 53 Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque vividius potuisse dici non videntur. 54 Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentæ orationis, aptis inter sese et cohærentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas. 55 Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
