Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniamquonian promiscepromise veræ atque falsæ nomine eius inscriptæinscriptac feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino et Nævius in carcere fabulas scriptitarint. 1 VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Ælii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quæ dicuntur ambiguæ crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguæ eius. 2 Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus. 3 Nam præter illas unam et viginti quæ Varronianæ vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosæ non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. 4 Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus. 5 Parasitus ibi esuriens hæc dicit: Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit, Quique ádeo primus státuit hichie solárium, Qui míhi comminuit mísero articulatím diem. Nam unúm me puero vénter erat soláríum Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum; Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat. Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet; Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis, Maiór pars populi iam áridi reptánt fame. 6 Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quæ inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc: Scrattáe, scrupipedæ, stríttivillæ sórdidæ, delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse. 7 Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum—nomen est id comoediæ quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina. 8 Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quæreremus oraculi Arretini: Nunc íllud est quód responsum Arreti ludis magnis dícitur: Períbo, si non fécero, si fáxo, vapulábo. 9 M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba hæc ponit: Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi. 10 In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulæ eæ Plauti inscriptæ forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinæ, sed a Plautio Plautianæ. 11 Feruntur autem sub Plauti nomine comoediæcomoediac circiter centum atque triginta; 12 sed homo eruditissimus L. Ælius quinque et viginti eius esse solas existimavit. 13 Neque tamen dubium est quin istæc quæ scriptæ a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatæ et expolitæ sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. 14 Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriæ tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scænicorum pepereratpeperat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quærendum victum ad circumagendas molas quæ trusatiles appellantur, operam pistori locasset. 15 Sicuti de Nævio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Græcorum poetarum more dicta in vincula Romæ a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante læserat diluisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
