Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit. 1 Quos sicinistas vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,sicinnistas littera n gemina dixerunt. 2 Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quæ nunc stantes canunt. 3 Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
