Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid Æschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedæmonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset 1 ÆSCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa sæva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium LacedæmoniisLædæmoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque ætate magna præditum. 2 Populus, inquit, Lacedæmonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat. 3 Tum exsurgitexurgit sententiæ dicendæ gratia homo quispiam turpitudine pristinæ vitæ diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto præstabilis. 4 Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est futurumquefuturuinque erat ex eius sententia populi decretum. 5 Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedæmonii, ætatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinæ publicæ verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et Quænam, inquit, Lacedæmonii, ratio aut quæ tandem spes erit urbem hanc et hancbane rempublicam salvam inexpugnabilemqueinexpuglnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactæ vitæ hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istæc et honesta sententia est, quæso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio. 6 Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia præter alios præstantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id ipsum denuo dixerat. 7 Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est. 8 Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
