Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum. 1 IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Græcia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum. 2 Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Græci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset: Καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται. 3 Tum ille prorsum inritatus: Non, inquit, meo libro versus iste, sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos spartum dicimus. 4 Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Græcia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Græci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant. 5 Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certæ proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
