Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quæ præposita est verbis aufugio et aufero; et an in verbo autumo eadem istæc præpositio esse videri debeat. 1 LEGIMUS librum M. Ciceronis qui inscriptus est Orator. 2 In eo libro Cicero, cuin dixisset verba hæc aufugio et aufero composita quidem esse ex præpositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam præpositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero— 3 cum hæc, inquam, ita dixisset, tum postea ibidemilbidem super eadem particula ita scripsit: Hæc, intuit, præpositio præter hæc duo verba nullo alio in verbo reperietur. 4 Invenimus autem in conmentarioConmenctario Nigidiano, verbum autumoautum compositumcominositum ex ab præpositioneprælositione et verbo æstumo dictunque intercise autumo quasi abæstumo, quod significaret totum æstumo, tamquam abnumeroabumero. 5 Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius. 6 Autumo enim non id solum significat, æstumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis præpositio ista neque cohærentia vocis neque significatione sententiæ convenit. 7 Præterea vir acerrimæ in studio litterarum diligentiæ M. Tullius non sola esse hæc duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium. 8 Sed illud magis inspici quærique dignum est, versane sit et mutata ab præpositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleræque aliæ præpositiones a Græcis, ita hæc quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri: Αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν, et: Ἄβρομοι, αὐίαχοι.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
