Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 14, cap. 3

a An æmuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato. 1 Qui de Xenophontis Platonisque vita et moribus pleraque omnia exquisitissime scripsere, non afuisse ab eis motus quosdam tacitos et occultos simultatis æmulationisque mutuæ putaverunt et eius rei argumenta quædam coniectaria ex eorum scriptis protulerunt. 2 Ea sunt profecto huiuscemodi: quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus quos scripsit commermerit. 3 Id etiam esse non sinceræ neque amicæ voluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonis, quod de optimo statu reipublicæ civitatisque administrandæ scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris qui primi in volgus exierant, opposuit contra conscripsitque diversum regiæ administrationis genus, quod Παιδείας Κύρου inscriptum est. 4 Eo facto scriptoque eius usque adeo permotum esse Platonem ferunt, ut quodam in libro, mentione Cyri regis habita, retractandi levandique eius operis gratia, virum quidem Cyrum navum et strenuum fuisse dixerit, παιδείας δὲ οὐκ ὀρθῶς ἧφθαι τὸ παράπαν; hæc enim verba sunt de Cyro Platonis. 5 Præterea putant id quoque ad ista, quæ dixi, accedere: quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de cæli atque naturæ causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quæ μαθήματα Græci appellant, quæ ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent. 6 Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates physicapbysica et musica et geometrica disserit. 7 Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec invidiæ neque de gloria maiore parienda certationis; hæc enim procul a moribus philosophiæ absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. Quæ igitur est opinionis istius ratio? 8 Hæc profecto est: æquiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen æmulationis creat. 9 Nam cum ingenia quædam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriæ laudisque æstumandæ contentio. 10 Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est compar vel ambiguusarmbiguus, in æmulandi suspiciones non suo, sed faventium studio delabitur. 11 Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticæ amoenitatis duo lumina, certare æmularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset exsuperantiorexuperantior certabatur et quia duæ eminentiæ, cum simul iunctæ in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis æmulæ pariunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑