Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 12, cap. 3

a Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversæ sententiæ Valgi Rufi et Tulli Tironis. 1 VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quæsitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli verbaque eius refert ex oratione quæ dicta est Pro C. Rabirio: Lictor, inquit, conliga manus. 2 Hæc ita Valgius. 3 Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit: Licio enim transverse, quod limum appellatur, qui magistratibus, inquit, præministrabant cincti erant. 4 Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet. Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor et tuendo tutor et struendo structor productis quæ corripiebantur vocalibus dicta sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑