Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. 1 FORTIS ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest? 2 Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiismuiicipiis Italicis honestos viros virgis per iniuriam cæsos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur. 3 Verba hæc sunt quæ super ea re fecit: Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quæstori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur. Uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suæ civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis cæsus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam prætor noster quæstores arripi iussit; alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis cæsus est. 4 In tam atroci re ac tam misera atque mæsta iniuriæ publicæ contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet. 5 Item Gracchus alio in loco ita dicit: Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit. 6 Hæc quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. 7 At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis cæduntur aut supplicio extremo necantur, quæ ibi tunc miseratio! quæ comploratio! quæ totius rei sub oculos subiectio! quod et quale invidiæ atque acerbitatis fretum effervescit! 8 Animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quædam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur; 9 velut sunt ista quæ de C. Verre dicit, quæ nos, ut in præsens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominemhorminem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. 10 iamlam hæc medius fidius sola verba: nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quæ gesta sunt, sed rem geri prosus videas. 11 Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis cæsus est. 12 Sed enim M. Cicero præclare cum diutina repræsentatione, non cæsus est, sed cædebatur, inquit, virgis in medio foro Messanæ civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque plagarum audiebatur, nisi hæc: civis Romanus sum! Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur. 13 Complorationem deinde tam acerbæ rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum hæc dicit: O nomen dulce libertatis! O ius eximium nostræ civitatis! O lex Porcia legesque Semproniæ! O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanæ tribunicia potestas! Hucine tandem hæc omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis cæderetur? Quid? cum ignes ardentesque laminæ ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare? 14 Hæc M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est. 15 Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacæ vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit. 16 Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia ætatis suæ non fuisse et id iam tum facere voluisse quod Cicero postea perfecit. 17 In eo namque libro qui De Falsis Pugnis inscriptus est ita de Q. Thermo conquestus est: Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. iussitlussit vestimenta detrahi atque flagro cædi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? Ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis ægre ferunt; quid illos, bono genere natos, magna virtute præditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent? 18 Quod Cato dixit: Bruttiani verberavere, ne qui fortasse de Bruttianis requirat, 19 id significat: Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiæ Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani ægre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiæ causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et præministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scænicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
