Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 1, cap. 3

a Quod Chilo Lacedæmonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata quæ et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt. 1 LACEDÆMONIUM Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriæ mandaverunt, eum Chilonem in vitæ suæ postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: 2 Dicta, inquit, mea factaque in ætate longa pleraque omnia fuisse non pænitenda, fors sit ut vos etiam sciatis. 3 Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi ægritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet. 4 Super amici capite index cum duobus aliis fui. Ita lex fuit uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. 5 Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id quod feci præquam erant alia toleratu facilius: 6 ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi. 7 Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse. 8 Et hic autem Chilo, præstabilis homo sapientiæ, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitæ ipso animum eius anxit, 9 et alii deinceps multi philosophiæ sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quæsiverunt, ut verbis quæ scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea verba significant, quæsisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum. 10 Super hac quæstione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De Amicitia primo. 11 Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum De Amicitia componeret. Et cetera quidem quæ sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; 12 hunc autem locum de quo satis quæsitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quæ a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt exsecutusexecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis prætermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit. 13 Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorumainicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna accident, ut minus iustæ voluntates amicorum adiuvandæ sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiæ venia dari possit. Cum agetur, inquit, aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus. 14 Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit. 15 Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? Est enim, inquit, quatenus dari amicitiæ venia possit. 16 Hoc immo ipsum est quod maxime discendum est quodque ab his qui docent minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiæanicitiæ venia debeat. 17 Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. 18 Id ipsum tamen in fine quoque vitæ an iure posset reprehendi culparique dubitavit. Contra patriam, inquit Cicero, arma Pro amico sumenda non sunt. 19 Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, quod Lucilius ait, nasceretur. Set id quæro, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. 20 Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen quid existimaret professus est. Nam cum amicus eum rogaret ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est: Δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν φεῶν. 21 Theophrastus autem in eo quo dixi libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius expressiusque quam Cicero disserit. 22 Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum: 23 Parva, inquit, et tenuis vel turpitudo vel infamiainfamnia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quæri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatæ honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famæ munimentis partarum amico utilitatium solidatur. 24 Neque nominibus, inquit, moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meæ famæ et rei amici utilitas. Ponderibus hæc enim potestatibusque præsentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. 25 Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio præponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostræ in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id præ illo quod honestum nobis est fit plenius, sicuti est magnum pondus æris parva lamna auri pretiosius. Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: 26 Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τ ὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος. 27 FavorinusFavoriinus quoque philosophusphilosophlus huiuscemodihuiuscemlodi indulgentiam gratiæ, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiæ examine, his verbis definivit: Ἡ καλουμέιν χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτο ἔστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι. 28 Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: Has tamentarnen, inquit, parvitates rerum et magnitudinesmiagnitudines atqueatquc has omnes officiorum æstimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliæ quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiæ ipsius necessitates, quas includere in præcepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas. 29 Hæc taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis præceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt. 30 Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculæ huius initium fecimus, cum alia quædam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratæ utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. Hac, inquit, fini ames, tamquam forte fortuna et osurus; hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus. 31 Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus, in libro Περὶ Ψυχῆς primo, verbis his ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα δίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑